Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

ca illitd aciem sollicitae considerationis extendi­mus, et de statu eius sollicite cogitamus. Ideoque Regalem magnificentiam rogandam attente duxi­mus et hortandam : quatenus pro diuina et apo­stolicae sedis, et nostra reuerentia iura quaelibet ad nos et eandem Ecclesiam in regno memorato spectantia, per te, vel alium yel alios non inua­das, aut occupes, vel vsurpes, siue aliquid facias in nostrum et ipsius Ecclesiae praeiudicium et gra­uamen; que potius manutenere sollicite, ac illi­bata, integra plenis fauoribus seruarj conuenit , vtpote specialem aduocatum eiusdem Ecclesiae, ac praecipuum defensorem. Sic ergo super hoc preci­bus nostris obtemperes , sic nostrae jnstantiae aquiescas, vt deuotionein Regiam, quae semper erga praefatam ecclesiam claruisse conspicitur, -vberius in Domino attollamus. Datum apud Vrbem Veterem. II. Kal. Febr. Pontificatus nostri an. III." Ibid. p. 371. ex. Lib. III. Ep. 876. Katona Tom. VI. p. IOOO. Raj. ad an. 1291. nro XLVIII. A. C/i. 1291. Idem JSicolaus L. A. Episcopum Slrigoniensem arguit, quod nec de obitu Ladislai regis, nec de ca­lamitoso regni eiusdem statu iHomanam sedem infor­mauerit ; quamobrem Ioannem Aesinum Episcopum a se ablegatum , intimat. Nicolaus Episcopus — —• Venerabili fratri Archiepiscopo Strigoniensi salutem — Sole­bat hactenus laudabile tuae sollicitudinis studium, regnante quondam Ladislao Rege Vngariae, apo­stolicam sedem paginis visitare frequentibus, mise­rabiiem ipsius regis et Vngariae regni statum, nec ' non dissensiones et scandala, grauiaque pericula ,

Next

/
Oldalképek
Tartalom