Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
cutiCtorUm mater ac magistra fidelium, circa saluhrem resnorum totius christianitatis statum, solO ' licitudinis studium gesserit diligentius; a longis tamen retro temporibus circa statum regni Vngariae prosperum et votiuum se cura peruigili et quadam sollertia speciali attentam exhibuit, et exhibere hon cessat, et tam per legatorum et nunciorum missiones accomodas, prout temporum qualitas exigebat, quam alias etiam multifarie, multisque modis laborare studuit, vt status eiusdem regni, deuotos soliti producere filios, pacificis et tranquillis successibus fulciretur , Deo gratius existeret, ac salubris haberetur et vtilis incolis dicti regni, et \t tides catholica, per quam coelestis Leatitudinis acquiritur gloria, radicibus solidis firmaretur, et stabilibus manuleneretur studiis in eodem. Vnde felicis recordationis INicoIaus Papa III. jnaedeeessor noster, perducto ad eius notitiam validae turbalionis discrimine, quod in regno ipso , tempore quondam Ladislai, regis Vngariae, nuper sublati de medio, imminebat, et alia, quae dainnatis cursibus perpetrabantur ibidem in derogationem non modicam fidei christianae, conculcationem ecclesiasticae libertatis, et oppressiones multiplices praelatorum, ecclesiarum, monasteriorum, et aliorum piorum locorum , regni praedicti ; volens tantis et tam grauibus obuiare periculis, et cleri ac Baronum et populi eiusdem regni dispendiis coinpaliens ex alfectu; ad regnum ipsum vener. fratrem nostrum Firmanum Episcopum, virum vtique prouidum et discretum, virtutibus praedictum et iustitiae zelatoiem , cum plenae legationis officio destinauit; vt indirecta dirigeret; errata corrigeret, et de