Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
formata prudentius rcformaret, ac euelleiet et destrueret vitia, plantaretque virtutes, ac iuxta gratiam, a Domino sihi datam, huiusmodi periculis obuiaret; per cuius ministerium prouidum , et prudentiam circumspectam multa, prout in partibus illis non habetur incognitum, ad bonum et laudabilem statum personarum ecclesiasticarum. et secularium dicti regni statuta et ordinata fuerunt, oculis diuinae maiestatis accepta, et ij>si regno ac eius habitatoribus fructuosa , quorum aliqua per iam dictum regem promissa et iurata fuerunt sub obligatione sua, et etiam dicti regni. Sed idem rex promissione , iuramento et obligatione huiusmodi omnino comtemtis, praedicta non seruauit, dum viueret. et se recognouit etiarn non seruasse, sicut per patentes apparet apertius litteras, quae in arcliiuo sedis apostolicae conseruantur. Propter quod in eodera regno turbationes multiplices , dissensiones et scandala grauia contigerunt, et adhuc status eius fluctuat et vacillal. Quum autem nos tam periculoso ipsius regni statui, more pii patris, compatientes ab intimis, te ad praefatum regnum fiducialiter destinemus; fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus ad partes illas te personaliter conferens , de statu ipsius regni ac eius circumslantiis et conditionibus vniuersis, et qualiter in melius dirigi et salubrius valeat gubernari , fideliter, plene, ac sollicite informes, et nos, quibus regni praedicti, vtpote ad Romanampertinentis ecclesiam, cura peculiari, incumbit, per te de statu, conditionibus et circumstantiis supradictis, certificati tandem plenius et instructi, circa praefatum reguum et statum illius possimus ad laudem Dei,