Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
vicinorum quoque Nobilium bona passim infestabat , coercenda praeprimis ipsi fuit. Fine hoc statuta oportuna, de fide regi legitimo inuiolabiliter seruanda, de bonis vi aut potentia ocupatis restituendis, damnis reparandis, castellis, haud necessariis, diruendis; de abstinendo a praedis, ac latrociniis, a debiliorum oppressionibus; consilio Episcoporum ac Nobilium, adscitis etiam in consortium Saxonibus Transiluaniae , ac Cumanis, (Baror ibus vero exclusis) Pestini strictissima sub sanctione condidit. Postquam seu poenarum, quae pro delictis sunt constitutae, seueritate, seu amittendorum, quae per summam iniuriam rapuerant, metu plures fierent a Rege alieni, indicto conuentu altero, peruicacibus, sub securitatis fide euocatis, de reuehenda concordia, conspirationibus suffocandis, iudiciorum forma, quae. legislatrices dudum manus exposcebant, ordinanda fuit agitatum etc. Quominus remediis liis Reip. vulnera fuerint consanata, quorumdam animi