Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
7 2 Conscius huius Princeps solium iure,sibi debitnm firmare, stirpemque rcgiam. virilem conseruare sollicitus, coniuge sua Fennena Zemomisli, Cuiauiae Ducis filia, per mortem amissa, Agnetem , Austriae Ducis filiam, pacta vtrinque solemniter dote, sibi copulauit, In celeber-, rimo autem Principum Yiennae conuentu, vnicam filiam suam Elisabeth, Wenceslao iuniori, Ilegis Bohemiae filio, ac heredi desponderat-, amicitia, societateque armorum inita aut renouata- quae exauctorato per Principes Adolfo, et in pugpa caeso , ad dignitatem imperii obti^endam eidem Alberto auxilio fuit non modico. Parta taliter sibi ac regno seeuritate ad rempublicam, quae decessoris sui inertia, temporisque sui aduersitate multum deiluxit, serio animum adiecit. Baronum regni, aliorumque Primatum potentia, quae in regis ac legum vsque contemtum excesserat, e castellisque muniiis, pu : blicae securitatis gratia erigi concessis, non regalia solum et ecclesiastica, sed