Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
acl deficicndiim sollicitauit, in fide cohseruare, ac beneficiis addictas sibi reddere, studuerat. Ad vim vero propulsandam cum vicinis Prineipibus foedus, quo sibi vicissim, si res posceret, opem ferrent, sanxerat ; primusque Alberto , Austriae Duci, ad ditiones liuius contra Adolfuni Imperatorem tuendas profectitro auxiliares prope Rhenuili coniunxit copias, quae ad triumphum reportandurA non parum contulerant. Error Romae in succedendi iure erratus Carolo Martello praesidio magnopere fuit. Corona enim, Coelestini V. PP. decessoris sui rationes sectati, iussu eidem Aemulo, Romam profecto, repetitim imposita, Factiosorum animos in immensum auxit; aliorum vero fidem, sedis Apostolicae respectu, vacillare fecit. Instans hinc periculum Caroli Martelli peste obitus, quem coniugis eius, Clementiae, Rudolfi Imperatoris filiae mors breui sequebatur, remouit quidem, ast non sustulit.