Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
dem coeli Domino iugiter famulantium, eisque paterno compatientes alfectu, concessimus de nostra beneuolentia et gratia speciali , vt quamdam terram seu possessionem ipsius monasterii Diueche nuncupatam, in Comitatu Nitriensi existentem, circa Bajmoch, ex nostra permissione et licentia speci^Ii, iidem Abbas et fratres sui praedicti, vendendi et alienandi StephanO , filio Stephani de Divek, liberam et plenariam habeant potestatem. Datum Strigonii Anno MCCXCIY. Feria quinta proxima post quindenam S. Georgii Martyris. Vt igitur praesens venditio robur obtineat perpetuae firmitatis praesentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum Octaua mensis Maii. Anno Domini MCCXCIV. Ecclesiae nostrae Lectore Magistro Farkassio existente. E collectione Diplomatica L. B. Mednyanszky. A. Ch. 1294. Baldus Comes Scepusien. ad preces Saxonum Scepusien. ne in silua Libiczensi aedificetur, prohibet. Nos Bald, comes Scepusiensis, memoriae commendamus significantes praesentium per tenorem, quibus expedit vniuersis. Quod cum nos quamdam syluam iuxta villam Libicza existentem, exstirpare, et in eadem villam aedificare voluissemus ; tandem Saxones de ipsa villa Libicza, cum vniuersis terraneis de Scepus , ad nostram venientes praesentiam, nobis dixerunt conquerendo: Quod, si nos ipsam syluam exstirparemus, et in eadem villam aedificaremus, eis iniuriam faceremus et grauamen. Verum tamen nos semitam iustitiae imi-' tantes, neminique iniuriam inferre volentes, et maxime pro eo , quia considerauimus, quod ipsa