Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
villa Lihicza, et etiam aliae villae, ad quarum metas vicina est, ipsa sylua carere non poterunt; de eadem dimisimus ipsam syluam stare ad vsum ipsorum Saxonum, sicut steterat ab anle vsque modo ; ita tamen quod nec per nos, nec per ipsos Saxones aliquo tempore in eadem sylua villa debeat> aedificari. Metae vero ipsius syluae hoc ordine distinguuntur : Prima meta incipit vbi est meta antiqua intra supra dictam viJlam Libitza, et villa Kesmark, deinde vadit ad metas Andreae, filii Polan, deinde vadit ad fluuium Lomnicza, et super fluuium Lomnicza ascendit vsque ad caput eiusdem fluuii; deinde vadit directe vsque ad caput fluuii Lybicza; deinde vadit vsque ad caluum montem; deinde vadit ad metas antiquas, quae sunt inter villam Rusnicz , et dictam villam Libicza, et villam Durandi. Et sic metae illius syluae terminantur. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam,'litteras nostras concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum mense Aprili MCCXCIV. Ex analectis Fejervarianis Tom. If. nro DXLIV. Ex > apographo antiquissimo, iuter acta oppidi Menliard conseruato. Suppl. Bardosi. p. 391. JX. Ch. 1294. Hildebrandas Saxonum Comes , easdem Baldi litteras transcribit. Nos Hilbrandus , Comes Saxonum et lurati ; ac vniuersi Iudices de Scepus, significamus vniuersis, quibus expedit, praesentium per tenorem, quod Haymannus Iudex de Lybicha, ex parte sui et villanorum suorum, ad nostram accedens praesentiam, exhibuit nobis Iitteras Nobilis Viri Baldi, Comitis de Scepus, cum instantia nos rogan-