Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
A. Ch. 1293. Capitulum Agriensc de quadam dote -testatur. — Omnibus Christi fidelibus, tam praesentibus quam futuris, praesens scriptum ihspecturis, Capitulum Ecclesiae Agriensis salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum notitiam tenore praesentium volumus peruenire: quod Symone et Petro, filiis Iune; Dominico, fdio Fener ; Petro, filio Pauli, et Dionysio, filio Iacow, de Caba, ex vna parte; ab altera vero, Dominico, filio Martini de eadem; pro se et pro D. vxore sua, relicta Andreae de eaclem Baba, cum litteris nostris procuratoriis coram nobis personaliter constitutis , praelibati filii Iune, et alii memorati , proposuerunt viua voce, quod quamdam particulam de terra ipsoruin hereditaria, Babavocata, cum vniuersis vtilitatibus et pertinentiis suis dedissent, tradidissent praelibatae dominae pro dote sua et rebus parafernalibus, sibi et suis heredibus perpetuo possidendam et habendam. — — In cuius rei testimonium ad instantiam partium praesentes concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Praesentibus tamen M. Stephano Praeposito, Saulo Lectore; Mikou Custode , Martino de Patha , Nicolao de Borsoa; Petro de Gemeur; Aegidio de Hung ; Dominico Iieues, archidiaconis, et aliis multis. Anno Doinini millesimo CC. nonagesimo tertio; regnante Andrea, illustri rege Hungariae, Lodomerio Strigoniense, Iohanne Colocense, ArchiEpiscopis, et Domino nostro Yen. Patre Andrea; Dei gratia, episcopo Agriense existentibus. " E MSS. Mallyoianis Katona Tom. VI. p. 1107. sq,