Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

A. Ch. 1295. Capiluli Vaciensis de possessione Bezeta , so­rori suae, magistri Marcus consorti , in ratam quar­talitatis per fratres concessa, testimoniales. Capitulum Ecclesiae Vaciensis omnibus Christi fidelibus, quibus praesentes ostenduntur, salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorura notitiam tenore praesentium volumus peruenire, quod no­biles viri Magister Ladislaus, filius Tekus, Tekus filius Baach, Lachk et Stephanus filii Stephani, fi­lii Tekus , pro se et aliis fratribus suis coram no­bis personaliter constituti, confessi sunt viua vo­ce: quod quamdam possessionem ipsorum Bezeta vocatam, cum omnibus appertinentiis suis, ac per­tinentibus ad eamdeni vtilitatibus etiam vniuersis eiusdem, ratione quartae nobili Dominae, sorori ipsorum, consorti videlicet Magistri Marcus, fra­tris Boiyz, iure naturali, iuxta regni consuetudi­nem prouenientem, dedissent, tradidissent, et con­tulissent ipsi Dominae, et per ipsam ratione suae quartae meraorato Magistro Marcus, ac vniuersis suis liaeredibus, haeredumque suorum successori­bus, iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam, tenendam, et habendam, per quempiam nullate­nus repetendain. — — In cuius rei testimonium praesentes concessimus, sigilli nostri muniraine ro­boratas. Datuin per manus Magistri Andreae, Le­ctoris Ecclesiae nostrae. Anno Doinini MCCXCIII. Magistro Dominico Praeposito, Dominico Cantore, Iuliano Custode, Olyuerio Archidiacono Vaciensi. Nicolao Pestiensi , Augustino de Zygethfeu, Che­pano de Zownok, et Chullome Chongradiensi Ar­chidiaconis exislentibus, ac aliis fratribus in Eccle­sia B. Virginis Deo pie famulantibus, humiliter et deuote. i (

Next

/
Oldalképek
Tartalom