Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
E coliectionc Diplomaticu Kclleriana exscripsit D. Cornides MSS. Tomo V. s. p. A. C/i. 1295. Idem Andreas generosa Magistri Pauli et Serefil, fdioram Comitis Re/ich , merita celebrat, ac confirmatione terrae Prona , per Ladislaum IV. collatae, remuneratur. Andreas, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque Rex. Omnibus Christi fidelibus, praesentem paginam inspecturis, salutem in vero Saluatore. Ea solent firmiori stabilitatis vinculo roborari , quae in condonatitiis regalibus curriculo temporis infringuntur , aut turbantur, et postmodum vnicuique iuxta praerogatiuam ineritorum validis et rationalibus instrumentis conferuntur et etiam confirmantur; proinde: ad vniuersorum notitiam tenore praeseutium harum serie volumus peruenire : Quod cum nos, more Maiestatis nostri imperii ad videnda , seu habitanda praedia nostra Z o u 1 um scilicet , T u r u c h, et Liptou accessissemus , et in eisdem, quae rite acta non fuerant, in alienationibus terrarum , ad ipsa praedia nostra pertinentium , voluissemus emendare, et in melius reformare, ibique moram traxissemus immanendo, propter praemissa reformanda, statuimus, vt omnes terrae, quae a dictis praediis nostris quocunque modo alienatae, vei quibuscunque a Praedecessoribus nostris collatae, et donatae extitissent , reambularentur et statuerentur, ac applicarentur praedictis praediis nostris iterato , praeterquam quibus Nobis videtur, et quos merita virtutum, fideliter posse et velle famulantium commendarent; et licet iuxta praemis-