Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
s<im ordinationem nostram, vniuersas terras praediorum nostrorum reambulatas, a quibuslibet au,ferendo, restitui, et applicari praedictis praediis nostris fecissemus; tamen consideratis fidelitatibus, et seruitiorum meritis Magistri Pauli etSerefil, fratris eiusdem , filiorum Comitis Rechk, quae nobis in primo introilu Nostro in regnuin Hungariae, non parcentes rebus eorum, nec personis cum omni feruore fidelitatis impenderunt, maxime eo tempore, quo ipsos Magistrum Paulum et Serefil , in auxilum et iuuamen Ladislai , Ducis Sandomeriae et Siradiae , cognati nostri charissimi, vna cum Baronibus , et aliis multis Nobilibus regni nostri , ad Poloniam misissemus : Iidem Comiles Paulus et Serefil , in expugnatione Castri Prodatin eodein Duce Ladislao , et aiiis Baronibus et Nobilibus regni nostri concernentibus, laudabiliter dimicarunt; vbi etiam Ioannes frater eorum extitit interemptus; sicut liaec omnia dictus Ladislaus Dux, nobis oraculo viuae vocis recitauit. Ceterum cum propulsandis iniuriis nostris et regni nostri, contra Ducem Austriae exercituin mouissemus, et cum eodem exercitu ante ciuitalem V iennensem accessissemus , praefatus Comes Paulus cum Baronibus et regni nostri Nobilibus, se fortunae casibus pro fidelitate nobis debita submittendo , prope ipsam ciuitatem, vt miles strenuus, laudabiliter dimicauit ; quemdam leutonicum militero cum lancea de suo dextrario deponendo , vbi equus suus aptus ad pugnam in acie per partem aduersam est interemptus. Quae omnia ipsum id fecisse iidem Barones, et Nobiles regni nostri nobis recitarunt. Quamdam terram , ad praedium nostrum de Turucz pertinentem, P r o u n a voca16 *