Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
aquam deiiciant Danubii > et aliis corporalibus afficiant iniuriis, verbis turpibus insultando , de quibus per eosdem ciues nulla penitus iustitia exhibetur conquerentibus. Insuper quum in naualibus ascendendo et descendendo tributum eidem Budensi Ecclesiae debeatur iuxta priuilegium B. Ladislai et gloriosissimi regis Gejzae; ipsi tamen ciues et iurati castri praedicti , de rebus mercimonialibus, nauigio descendentibus, tributum exigere potentionaliter non permittunt ; de nouo a perceptione tributi nauium descendentium inhumaniter a possessione percipiendi pacifica, contra tenorem priuilegii , ipsam Budensem Ecclesiam prohibendo. Loca etiam piscationum eiusdem Budensis Ecclesiae , quae tonya vulgariter nuncupantur, ausu sacrilego, a multis temporibus contra protestantes et inhibitores multiplices, potentialiter occupant, molendina constituentes in ipsis locis piscationum pro suae libitu voluntatis; quum tamen in priuilegio regis j>it expressum, vt a portu Megyer vsque ad magnam insulam regis, absque voluntate praepositi vel capituli eiusdem, nullus ibi piscari praesumat; et si quis in posterum regiae dispositioni contraire voluerit, anathematis feriatur exterminio, regis et regni t.otius reus existat. Et licet alii de sub pede castri eiusdem ab aquis calidis et super de suis molendinis annuatim solitum censum soluant; de vniucrsitate tamen molendinorum, sub ipso castro Budensi praefati ciues , vel illi , ad quos ipsa pertinent molendina, penitus nihil soluunt. Sicque possessionem Ecclesiae Budensis vsurpatiuam per potentiam et violentiam interuertunt, in suarum periculum animarum, et eiusdem ecclesiae graue praeiudicium et iacturam. Et quoTom. VI. Vol. I. 15