Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
niam secundum canonicam veritatem quod semtfl relictum Ecclesiis seu collatum, quidquid sit illud, sanctum , sacrumque erit Domini et ad ius pertinet sacerdotum, ac vsurpationis contumelia poena sit sacrilegii coercenda; dignetur sacrum nostrum concilium rectorem, iuratos, ac vniuersitatem castri pi-aefati paternalibus monitis salubriter exhortari, vt suo iure contenti, patrimonium non diripiant crucifixi; permittendo memoratam Budensem Ecclesiam in sua priuilegiata'iustitia, pacis amplitudine gratulari; ne ecclesiastico ministerio culpa Sacrilegii, quod non potest vlterius conticentibus praeteriri, faciant se indignos. " Nos igitur deliberatione prouida recensentes dictam petitionem , et protestationem iuris veritate subnixam, in praemissis omnibus et singulis praemissorum, ad ipsum rectorem, iuratos et vniuersitatem ciuium praefatorum , paternae exhortationis Iitteras duximus declarandas. In cuius rei memoriain praesentes concessrmus litteras, nostris sigillis authenticis communitas. Datum Strigonii, in concilio prouinciali, anno Domini MCCXCTI. pridie nonas Maii. " Apud Peterfi Conc. P. T. p. 127. Katona Tomo VL p. 1097. sqq. Erutum e MSS. Heuenesi Tom. DD. nro 110. p. 28. Originales in Archiuo Camerali. A. Ch. 1292. Idem Lodomerius Comiti Mauritio de Menchel, et Magistro Gregorio de Monoszlo , consanguineis suis terram Ileney donat. Lodomerius, miseratione Diuina, Archiepiscopus Strigoniensis, Locique eiusdem perpetuus Coines, vniuersis praesentes litteras inspecturis, salutem in Domino sempiternam. Quamquam cunctis ad nostram dilectionem confugientibus perso-