Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

et reinquisitione praedictae terrae Tesmog expen­sam propriam , non modicam liabuerunt; ob lioc ratione praedictae expensae eorumdem ab ipso Praeposito et conuentu de Saag receperunt viginti marcas et vnam plene receperunt coram nobis; ita etiam , quod ydem Oliuerius, Lorandus et Tho­mas, ac suorum Progenitorum successores, velut Patroni ipsius Ecclesiae tam in sepultura, quam in aliis honoribus, ipsis conuenientibus, perpetuo erunt ratione donationis terrae Tesmog praenotati; praeterea omnia priuilegia et instrumenta , quibus hactenus dictam terram ipsi Oliuerius, Lorandus, et Thomas possederunt, reddiderunt eidem D.Prae­posito coram nobis. In cuius rei testimonium, per­petuamque firmitatem praesentes ad petitionem Nobilium praedictorum concessimus, ipsi Praepo­sito et Conuentui de Saag, sigilli nostri munimine roboratas. Ditum per manus magistri Andreae, Lectoris Ecclesiae nostrae, tertia feria proxima an­te festum Beatae Margaritae Virginis, anno ab In­carnatione Domini MCCXCII. Venerabili Patre, D. Ladislao , Diuina miseratione Episcopo Vaciensi existente, D. Dominico Praeposito, Dominico Canto­re, Iuliano Custode existente, Magislris Oliuerio, Ar­chidiacono Vac. Nicolao Pest, Chephano de Zonuk, Augustino de Zigethfew, et Chullone de Chon­grad. Archidiaconis existentibus, et aliis multis in Ecclesia B. M. V. Deo humiliter famulantibus et deuote. Ex analectis Wagnerio - Jankovicliianis Tora. C. nro 93. p. 364.

Next

/
Oldalképek
Tartalom