Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
sl. Ch. 1292. Nicolaus PP. IV. Sanctimoniales ab omni collecta Sedi Apostolicae, aut huius nunciis vel legatis pendenda, dispensat. ISicolaus Episcopus , Seruus Seruorum Dei , dilectis in Christo filiabus Priorissae , et conuentibus Sororum inclitarum , Monasteriorum Ordinis S. Augustini secundum instituta , et sub cura fratrum Ordinis Praedicatorum, viuentium, salutem et apostolicam benedictionem. Quanto studiosius deuota mente , ac humili contemplatione diuinis vacatis obsequiis, tanto libentius vestrae pacis procuramus commodum et quietis. Attendentes igitur , quod licet quam plurima monasteria vestri ordinis varias possessiones obtineant; idem tamen ordo in paupertate fundatus , vosque voluntarie pauperes , Christo pauperi deseruitis , vestris supplicationibus inclinati , vt vos , seu vestrum aliquae ad exhibendum procurationes aliquas Legatis, vel NuncHs Apostolieae Sedis, siue ad praestandum subuentionem quamcunque, vel ad contribuendum in exactionibus, vel collectis, seu subsidiis aliquibus , per litteras apostolicae sedis, aut legatorum, vel nunciorum vestrorum, seu rectorum terrarum vel regionum quoscunque impetratos , vel etiam impetrandos minime teneamini, nec ad id cogi possitis ; etiam si in huiusmodi sedis eiusdem contineantur litteris , quod ad quaeuis exerata vel non exemta loca et monasteria se extendant, et aliqua vis cuiuscunque tenoris existat, ipsius sedis indulgentia non obsistat, nisi forsan litterae, ipsae eiusdem sedis de indictis huiusmodt, et ordine Yestro plenam et expressam fecerint mentionem, auctoritate vobis praesenlium indulgemus. Nos enim decernimus irritas et inanes in-