Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
animarum, venerabilibus Ecclesiis, seu aliis piis locis, in perpetuam eleemosjnam tam inter viuos quam etiam in mortis articulo donantur, seu legantur, regali munificentia decens sit plena conniuentia roborari, cum suprema sit ratio, quae pro religione facit; attendentes etiam, quod nihil sic debeatur hominibus, quam vt vltime voluntatis liber sit stylus ; praefatam donationem eiusdein possessionis Thiirne vocatae, per ipsum Iohannem, iilium Petri, Jobbagyonem castri Posoniensis, factam tam in vita, quam in morte, ratam et gratam habentes, cum omnibus vtilitatibus suis et pertinentiis, praesente Iohanne, filio Gyurgo, cognato , seu consobrino eiusdem Iohannis, filii Pelri, nemine contradicente, ad petitionem et instantiam praemenlionati Haab Praepositi, fidelis et familiaris nostri, et deuotam supplicationem sui Capituli, iuxta tenorem ordinationis, seu collationis praemissae, auctoritate praesentium in perpetuum dominium eius Ecclesiae Sancti Saluatoris duximus confirmandum, ipsumque Praepositum, ac Capitulum praenotatae Ecclesiae Sancti Saluatoris in corporalem possessionem eius pacificam auctoritate regia fecimus introduci. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem praesentes dari fecimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum Strigonii per manus venerabilis ac discreti viri, Magistri Theodori, Albensis Ecclesiae Praeposili, dilecti et fidelis nostri, Aulae nostrae Vice-Cancellarii, in festo Purificationis Virginis gloriosae. Anno Domini millesimo , ducentesimo , nonagesimo secundo. " Ex archiuo Camerali. Sigillum pendens in cordulis sericeis rubro croceis. Donationales has confirmauit Paulus Jl. PP. sub nomine Czukard.