Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

Sancti Angeli Dominus, ac eius in regno Siciliae vicarius generalis , vir noster carissimus, pro do­tario, et nomine dotarii de mandato dicti Domini genitoris sui nobis gratiose donauit, ac concessit, amoto inde quolibet alio, vsque ad nostrum be­neplacitum duxirnus statuendum; tibi praesenlium tenore committentes, quatenus officium ipsum di­ligenter et fideliter exereeas, totam pecuniam vn­decunque ad manus tuas officii tui tempore pro­uenturam, ad nostram Cameram successiue , sicut eam receperis destinare procures; ipsam Petro pa­nettario illustris regis Vngariae, praedicti, cambello et familiari, ac nostro generali Vicario, assignandam. Recipiens de lrjs, quae sibi assigna­ueris, apud ipsum ydoneam ad cautelam. Volumus etiam, vt de introitu et exitu eiusdem officii, cum expedierit, tenearis curiae nostrae ponere rationem debitam et finalem tempore competenti. Data Nea­poli. Anno Domini MCCXCII. die decimo octauo Decemb. VI. Indic. Regni autem nostri anno pri­mo. " Ex eodcm regestro p. 182. Per Viuentium Fisci Pa­tronum reuisum, et per Iosephum Cysauiuni RR. Syclae Archiuarium suhscriptum. Ex hoc diplomate patet Ca­rolum Martellum anno MCCXC. pcr Jegatum Pontifici­ura, quod S. Antoninus ait, in Hungariae regem necdum fuisse incinctum. S. Antonin. III. P. tit. 20. c. 6. §. 7. j4. Ch. 1292. Idem Carolus Dalmatinos in suam molitur trahere partem: Die XXVII. in consilio (congregato de man­dato Philippi de Nappis , Traguriensis potestatis), in quo quidem consilio proponit coram vobis di­ctus Dominus Potestas, et petit sibi consiiium ex-

Next

/
Oldalképek
Tartalom