Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

hiberi super petitione, seu requisitione, quae fa­cta est per litteras communis Spalati, qua pro eis petit consilium ipsis dari , prout vobis videtur , super iuramentum fidelitatis, quod per quemdam nuncium regis Caroli Martelli postulatur ; sicut per me Dominicum , dicti potestatis Notarium, vobis nunc personaliter fuit lecta. Facto partito de sedendo ad leuandum , placuit maiori parti, quod nihil domino Paullo Bano significetur de re­quisitione, quae fuit facta a nunciis regis Caroli, quo vsque dictum commune a dicto Bano fuerit requisitum. Dessa Luce surgens, aregnando con­suluit, quod in praesenti inueniatur et eligatur quidam sapiens et mittatur Spaletum, et quod illi nuncio respondeatur: quod commune Spaleti vult habere consilium cum Paullo Bano ; deinde ei po­stea respondeatur: et quod quaedam littera mitta­tur Communi Sebenici de ista materia. Item Tho­mas Zanniche surgens, in eodetn consilio consuluit aregnando , quod quidam Sapiens mittatur Spale­tum, et dicat, quod ilii nuncio regis Caroli non potest modo responderi : quia, qui se regetn facit Yngariae, solet se coronari in tali ciuitate; vnde illi qui coronaretur in regimine Yngariae, inten­dimus obedire. — — — Item Dominus Matthe­us Luce surgens , consuluit aregnando , quod mit­tatur PauIIo Bano aliquis nuncius seu ambazator, et asserat totam responsionem, quam fecimus nun­cio regis Caroli, cum Spaleto et Sibenico. " Apud Lucium L. IV. cap. X. p. 301. Katona Tomo Vf. p. 1090. sqq.

Next

/
Oldalképek
Tartalom