Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

cxigentiam pontificalis ordinis et lionoris, et quan­tum ad decenciam catholice fidei, qua tam prelati quam layci in foro consciencie diuina lege tenen­tur adstricti, in suorum remissionem peccaminum, et sanctorum cumulum meritorum , ad quorum captiuorum liberacionem, ipsi principes tenebun­tur tota fide , toto studio, toto posse , mandato precio , precibus , coliercionibus ecclesiasticis , et secularibus, et aliis modis omnibus quibuscunque. Captiuorum vero de Austria conductio erit in Heymburga, Captiuorum vero de Vngaria restitu­tio erit apud Posonium vel Iaurinum. Terminum vero restitutionis hinc inde captiuorum modera­buntur ipsi Principes , cum ad commune col­loquium conuenerint inuicem se videntes. Or­dinatum est eciam , quod omnes Seruitores Do­mini Ducis in Vngaria residentes , quocunque nomine vocentur, siue Nobiles, milites, vel cli­entes; plebei vel ciues et specialiter Radislaus ba­nus, et sui cooperatores et amici, qui domino Du­ci et suis seruiciis adhaeserunt, habebunt et habere debent ex nunc, simpliciter sine fictione quali­bet, Domini Andree regis Vngarie graciam et fa­uorem ; ita quod praetextu seruitiorum huiusmo­di, que Domitio Duci impenderunt, in personis, possessionibus, bonis et iuribus eorum propriis, vel suorum, nullum eis ex parte Regis Vngarie , vel incolarum regni praeiudicium generetur. Item quod Dominus Rex quemlibet de Austria, vel de quali­bet parte Alaraanie in aquisitis iusto in Vngaria possessionibus et iuribus conseruabit, quantum de iure meruerit conseruari; salua in omnibus aucto­ritate iurisdictionis ordinarie ad regem, tanquam ad verum et legilimum tocius terre Dominum,

Next

/
Oldalképek
Tartalom