Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

petinentem. Item quod omnia falsa, iniusta et imposita de nouo tlielonea , et tributa tam in Vn­garia, quam in Austria, in debitum et antiquum reformata statum, in irritiun reuocentur: et quod tam mercatoribus quam aliis vniuersis viatoribus, libera et secura debeat esse via, conquiescentibus predonum et raptorum insidjs; ipsis predonibus et latronibus, animaduersione Principum feriendis, cessantibus omnino repressaiiis, seu impignoracio­nibus indebitis et iniustis. Item quod duo homines clare opinionis et note fidei per Australes in Yn­garia et alii duo consimiles per Yngaros in Austria et Styria concurrentibus in commune consensibus eligantur, qui predonum et latronum maleficia cum exacta inuestigata diligencia, predictorum Domini regis et Ducis insinuare debeant nocioni, et quod predicte quatuor persone, due scilicet hic, et due ibi, de damnis datis et illatis, quilibet scilicet in qua demoratur prouincia, cohercendi ipsos malefactores, ad restituendum per violenti­am ablata; infra mensem, postquam eis constiterit, datam sibi a Principibus plenariam habeant pote­statem; et in prescncia Principum , quam cito ad colloquium conuenerint, eieccio fiat hinc et inde predictaruin quatuor personarum. Item quod omnia premissa et singula premissorum Dominus Rex et Dux, inuiolabiliter attendere, et seruare lirmabunt prestito corporaliter sacramento: et quod idem sacramentum prestabunt vtrinque pre­lati, principes, Comites, Barones, et Nobiles, qui present.es aderunt pacis et vnionis tractatui premissis firmando modis, pariter et cautelis, et quod ipsi principes se sententie nostre duorum sci­Jicet archiepiscoporum, de Vngaria et duorum

Next

/
Oldalképek
Tartalom