Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
marcam sacerdos eiusdem capellae, qui pro tempore fuerit constitutus, partem in octauis S. Andreae Apostoli, partem autem in octauis mediae quadragesimae , in denariis vsualibus currentibus pro tempore, quolibet anno in perpetuum irreuocabiliter soluere teneatur. Praeterea ordinauimus sententialiter statuentes, quod annis singulis quarta decimae frugum , quae eisdem Sacerdotibus, Ecclesiae, et Capellae pro quarta ex parte eorumdem Parochianorum de vtraque villa Sceuden deherentur, in vnum locum congregentur, et postea inter ipsos sacerdotes , scilicet S. Michaeiis , et Capellae in duas partes aequaliter diuidantur. Vt igitur huius nostrae ordinationis series robur obtineat perpetuae firmitatis , praesentes eisdem dedimus litteras, sigilli nostri authentici munimine roboratas. Datum Strigonii Anno Domini MCCXCI. in octauis natiuitatis Domini. " Ex analectis Car. Fejervari. Tom. I. nro XCIV. MS. Heuenesi Tom. R. nro 61. p. 24. Originale in ArcLiuo Primatiali. A. Ch. 1291. loannes A. Episcopus Colocensis Ahbatem. monasterii Belae fontis, et Comitem Chaba, circa ius Patronatus, certis in punctis conuenisse, testatur. Iohannes , Dei gracia , Archiepiscopus Colocensis , aule regie Cancellarius, Omnibus Christi fidelibus, presentes litteras inspecturis, salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire : Quod cum Comes Chaba, filius Terytus , suo nomine , suorumque successorum, et aliorum de generatione sua, religiosum virum, fratrem Guillermum, Abbatem Bele fontis, nec nou conuentum loci eius-