Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

dem, super monasterio beati Nicolai de Bach , pe­dis aurei, et possessionibus eiusdem, ac iure pa­tronatus in eisdem coram Domino Rege conuenis­set, et idem Dominus Rex ipsam causam nobis commisisset iudicandam, ac fine debito terminan­dam, tandem idem Chaba et Dominus Abbas pre­dictus vna cum fratribus suis, Petro videlicet ce­Jerario , et Domino Willermo ad nostram acce­dentes presenciam , se in liuiusmodi concordiam dixerunt deuenisse: quod Abbas et fratres sui, suo nomine et suorum successorum , ad Comitem Chabam et alios de generacione sua , et eorum successores recognouissent ius patronatus de iure pertinere, ita tamen , quod sicut nunc dictus Co­mes Chaba specialius fungitur titulo iuris patrona­tus, ita et in posterum vnus , quem predicta ge­neracio ex se habebit meliorem, fungetur eodem priuilegio patronatus; et cum in festo beati Nico­lai in ipsum Monasterium Patronum , qui pro tempore fuerit, caussa deuotionis venire contige­rit, eidem seu cum multis, seu cum paucis acce­denti non plus , nisi vnam ouem, quinque cubu­los vini et panes sufficientes, in ipso saltem festo, tanquam Patrono, ministrarent; preterea: quan­docunque idem Chaba vel famuli sui, aut quispi­am de generacione sua et famuli eorumdem in portu Varadiensi transitum facere voluerint, abs­que aliquo precio transducantur in portu memo­ralo. Ceterum omnes Iobbaciones dicti Chaba, et «j > aliorum de generacione sua-, causa fori Varadinum accedentes, ab omni exaccione tributi exempti ha­berentur et immunes. Adiecit eciam, quod prefa­tus Comes Chaba , vel alius , qui ei successerit modo memorato, in possessionibus monasterii pre-

Next

/
Oldalképek
Tartalom