Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
e.vercitum generalem contra ducem Austriae, qui confinia regni nostri deuastauerat, et quaedam castra occupauerat, tum capitalem regni nostri inimicum mouisseinus , dictus Magister Georgius se fortunae casibus submittere non formidans , expugnatione castrorum de Austria, fidelissimos exhibuit famulatus ; \bi quam plures cognati ac seruientes sui , lethalia excipientes vulnera, vix mortis periculum euaserunt ; maxime etiam cum ad girandum ciuitatem Viennensem quosdam Barones et Nobiles regni nostri misissemus, ipse magister Georgius suae fidelitatis experientiam inibi luculentius exhibuit et ostendit. Nos igitur commendabilem fidelitatem et grata obsequia eiusdem Magistri Georgii, quae nobis et regno nostro tam in generalibus, quam in particularibus, vt praemisiraus, expeditionibus regni nostri exhibuit fideliter et deuote, attendentes el volentes pro tot et tantis laudabilibus et meritoriis obsequiis, eidem magistro Georgio , tanquam bene merito, occurrere regio cum fauore, sudores eius bellicos linteo remunerationis abstergere, in aliqualem recompensationem suorum meritorum praemissorura, et specialiter, quia in deferendis legationibus nostris ad Ducem Cracouiae, et Sandomiriae, cognatum nostrum carissimum , iuxta suae discretionis industriam , super arduissimis nostris et regni nostri negociis, fidelissimos et gratissiraos impendit famulatus ; licet maiora et potiora mereretur, de plenitudine nostrae gratiae , ex certa scientia et mera liberalitate, de Praelatorum et Baronum nostrorum consilio , rpsi magistro Georgio et per eum suis haeredibus , haeredumque suorum in posterum successoribus dedimus, donauiinus , tradidimus et