Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

contulimus vilJas nostras regales Souuar, Soupo­tok , et Delna vocatas, in comitatu de Sarus exi­stenies, siinul cum fossato, sen puteo salis, ibi­dem existenti, quamlibet earum cum suis vtilitati­bus, attinentiis et pertinentiis vniuersis , ac sylua vsque ad Topl protendenti J sub metis antiquis et prioribus distinctionibus terminorum , sicut tem­pore Domini regis Belae , Aui nostri charissimi, felicissimae recordationis eaedem terrae habitae sunt, seu possessae, iure perpetuo , pacifice et ir­reuocabiliter possidendas ; prout etiam easdem sibi Dominus Rex Ladislaus , Frater noster charissi­mus , clarae memoriae , similiter pro meritoriis seruitiis ipsius, mediantibus suis priuilegiis dino­scitur contulisse. In cuius rei memoriam , perpe­tuamque firmitatem, praesentes concessimus litte­ras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus viri discreti, Magistri Theodori, Praepositi Albensis, Aulae nostrae Vice-Cancella­rii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCC. XCI. Quinto kalendas Septembris. Regni autem nostri anno seCLtndo. Sigillis nihilomimis Venera­bilium Patrum , Lodomerii Strigoniensis, et lo­hannis Colocensis , Dei gratia, Ecclesiarum Archi­episcoporum, ad vberiorem rei cautelam praesen­tibus impositis et adiunctis. " Apud Wagner Dipl. Saros. pag. 304. Katona pag. 1073. sqq. A. Ch. 1291. Idem Andreas Zadur , flio Zelem^erii, ter­ram Jeylce , in Comitatu de Zabolch confert. Andreas , Dei gratia , Htingariae , Dalmatiae , Croatiae , "Ramae, Seruiae , Galliciae, Lodomeriae, Comaniae, Bulgariaeque Rex. Omnibus Christi fi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom