Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

burarii, Carbonarii, et laboratores, queru­lose exposuerunt; quod superioribus temporibus omnia litteralia instrumenta ipsorum, super voca­tione eorum ex Austria , iuribusque et indultibus eorum, dum easdem terras incolere coeperunt, benigne collatis, simul cum status eorum declara­tione confecta , emanata, per Tartaros, vt dixe­runt, ignis voragine fuisse consuinpta, ac etiam concremata. Quae nobis per multos Barones et No­biles regni nostri constiterunt euidenter, supplica­ueruntque nobis, pro renouatione eorumdem pre­ce subiectiua; et quia regiam deceat coronam, fi­delium iustis precibus locum dare; Nos quoque precibus eorum miserationis visceribus moti, vt ea, quae in tempore fiunt, litterarum monumentis ab obliuione vindicentur : quum tandem aliquan­do regnum lioc nostrum post tot clades, et desolationes, desideratam pacem nactum, re­gnicolae quoque vberioris pacis et commodorum incrementuin consequi valeant; Nos etiam ex re­giae clementiae habundantia in eam potissimum cu­ram incumbimus, vt sub dulci almae pacis vmbra, omnes ordines regni nostri, grauissimis belli moti­cus attritos, paulatim restaurari, et renouari faci­amus; vt taliter idem regnum nostrum, in pristi­num suum nitorem, quo id fieri potest, repona­tur; et quia inter omnia boni publici restaurandi mortumenta, ex minerarum quoque, in visceribus terrae plerumque haerentium, diligentiori cultura vberiora commoda et emolumenta in vniuersos ci­ues dimanare animaduertamus : proinde iisdem ho­spitibus Austriacis, pro ferri fabricis, e ioco E i s e n­Vurczel cum affidatione in has terras Vitrasilua­nas vocatis, et huc illocatis, eorumque successori-

Next

/
Oldalképek
Tartalom