Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
bus, earadem libertatem et eadem iura, ad quae ab initio voeati fueruut, renouantes, et augentes, Nos quoqne concedimus, vt Hospites magistrique, et ferri fabri, eorumque collaboratores, ferri fusores et cultores, ac omnes laboratores in eorum societatem liinc inde condescensuri , iisdem iuribus libertatibus, et indultibus, ad quae vocati fuerunt , de hinc quoque vti , frui et gaudere , ad instar reliquorum, in dicta Austria superiori constitutorum iVTetallurgorum et ferri fabrorum vti, frui et gaudere possint in perpetuum ; censum quoque ad instar illarum soluere non recusent, eaque perpetua gaudeant iurisdictionis libertate, vt proprium semper habeant magistratum, et Iudicem, Senioresque e gremio illorum per libera vota eligendos et constituendos; coram quibus et nullibi alibi, praeter nostrae Maiestatis, aut Iudicis Tauernicorum consuetura iuri stare teneantur, neciudicari possint; insuper singulis hebdomadis concedimus illis in diesabbathi liberum forum annonarium; vsum quoque syluarum, aquarum et pascuorum pro equis clitellariis ad distantiam vniusRastae versus Occidentem iisdem conferimus. In cuius rei memoriam , vt status libertatis dictorum hospitum nostrorum, per nos quoque innouatus,^t auctus firmus permanere queat, in perpetuum, processuque temporis nulla in parte retractari valeat, praesentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri rnunimine roboratas. Datum per manus djscreti viri, Magistri Theodori, Ecclesiae Albensis Praepositi, aulae nostrae Yice Cancellarii , dilecti et fidelis nostri. A. D. M. CC. XCI. regni autem nostri an. I. " Indidem pag. 110. Confirmatum a Carolo Roberto A. 1323.