Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

fniuersi et singuli predietas possessiones Fogros et Zumbothel vocatas, ipsius Magistri Vgrini, et su­orum antecessorum esse , et fuisse retulerunt; nos igitur, quia possessiones ad ipsum Magistrum Vgri­num iuste et legitime audiinus et scimus pertine­re, cum omnibus vtilitatibus eorum et pertinentiis reddidimus et restituimus ipsi Magistro Vgrino, et per eum suis haeredibus, haeredumqun suorum successoribus iure perpetuo et irreuocabiliter pos­sidendas, eo modo et ea plenitudine, quemadmo­dum per ipsius antecessores dictae possessiones ha­bitae extiterunt, et possessae. Datuin apud Albam Iule in Dominica Inuocauit. Anno Domini MCC. nonagesimo primo. " Ex Analect. Dipl. Ederianis Fasc. I. p. 107. A. Ch. 1291. Idetri Andrecis metallurgis de Turutzho in Transiluania, ex Austria superiori euocatis, liberta­tes, ac iura innouat, augetque. Andreas, Dei gratia , Hungariae , Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Bulgariaeque Rex. Omnibus Christi fidelibus: prae­sentem paginam inspecturis , salulem in omnium Saluatore. Regiam decet Maiestatem numeruin fi­delium subditorum ampliare, eorumque ccmmo­dis, et mutuae tranquilitati prospicere, vt sic illi quoque naturali eorum Domino feruentius valeant deseruire. Ad perpetuam ideo rei memoriam, ha­rum serie volumus peruenire: quod liberae villae Turutzko vocatae, prope fluuium Oronjos , inter praealtas pelras et alpes, in partibus Vltrasiluanis sitae, hospitum Magistri, et ferri fodinarum ibi­dem existentium Cultores, vlpote ferri fabri, Vr-

Next

/
Oldalképek
Tartalom