Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
siluano, Comite de Zounuk, Thoma ludice Curiae nostrae, Luca Magistro Tauernicorum Dominae reginae, consortis nostrae , Comite Zaladiensi, Oclius Comite Castriferrei, Mize Comite de Budrugh , et Tolna , Keinen Comite de Barana, Gregorio Bano, Comite Borsiensi, et Nitriensi, et aliis quam pluribus, regni nostri dignitates tenentibus et honores. E Coll. Diplomatica Dan. Cornides Tom. V. s. p. A. Ch. 1291. Idem Andreas Magislro Vgrino in congregalione Albae Iuliae celebrata possessiones Fogaras et Zumbathely restituit. Nos Andreas , Dei gratia, Rex Hungariae, memoriae commendantes significamus quibus expedit vniuersis: quod cum nos vniuersis nobilibus, Saxonibus, Syculis et Olachis, in partibus transiluanis, apud Albam Iule, pro reformatione status eoruindem congregationem cum eisdem fecissemus, de consilio omnium praelatorum et Baronuin regni nostri eo tempore nobis assistentium; magister Vgrinus, dilectus et fidelis noster, quasdam possessiones suas, Fogros et Zumbothel vocatas, iuxta fluuium Oltli existentes, asserens a se indebite alienatas, surgendo in ipsa congregatione nostra, sibi per nos reddi et restitui postulasset, et super lioc instrumenta ac priuilegia sua exhilDuisset; tandem nos de facto dictarum possessionum magis certificare volentes, vtrum ipsius Magistri Vgrini fuerint nec ne? aJ) eisdem nofjilibus Saxonibus, Syculis, et Olachis diligenter inquiri fecimus; si dictae possessiones ad ipsum Magistrum Vgrinuin dinoscantur iusle et Iegitime pertinere. Qui qnidem