Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

giae confirmare. Nos igitur considerantes pium esse et salubre , \Itimis yoluntatibus decedentium fauo­rem debitum et assensum praebere condignum , vniuersa et singula contenta tam in testamentis , quam ordinationibus , et donationibus inter \iuos, quam codicillis , et extremae \oluntatis elogiis , perlustrantes, et iuste et legitime cum honorificen­tia et fauore regio reperientes ordinata , authori­late regiae excellentiae duxirnus approbanda, et iure perpetuo confirmanda. Inter quae legata et testata ac donata , inter viuos ob remedium ani­mae suae, et ob deuotionem Virginis gloriosae , possessiones suas : videlicet \illam Igol, duas \il­las Posoni vocatas, Borhud, Azlar, Rakusy, Be­lech , Kosuck , Eche , Zvvezenceu, comperimus contulisse , dedisse , et legasse iure perpetuo et irreuocabiliter cum omnibus \tilitatibus et perti­nentiis possidendas. Nos itaque, si quid forte iuri deesset, in hac parte supplere volentes, authori­tatis regiae plenitudine firmamus, roboramus, et irreuocabiliter communimus, praesentium per te­norem. In cuius rei memoriam, perpetuamque fir­mitatem , praesentes concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per ma­nus discreti viri, Magistri Bartholomaei, aulae no­strae Yice-Cancellarii , dilecti nostri et fidelis. Anno Domini Millesimo, ducentesimo, octuage­simo primo. Quarto nonas Ianuarii, regni autem nostri anno nono. Indictione nona." E Collect. Dipl. Heuenesi Tom. Z. seu LXXIX. p. 115. sq. Kaprinai Tom. J. nro XXVI. sub A. p, 42. legit: Kosuk, Eche, et Guerencie.

Next

/
Oldalképek
Tartalom