Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
A. Ch. 12-81. Ideni Ladislaus Comiti T/iomae Lipcsam, in Comitatu I.ipto donat. Nos Ladislaus , Dei gratia , rex Vngariae , memoriae commendantes , significamus vniuersis , quibus expedit , presencium per tenorem: quod nos quamdam villam nostram, Lypche vocatam , in Lyptoa existentem , Comiti Tlioine, filio Simonis, ac per eum suis heredibus pro seruiciis suis meritoriis, dedimus, seu contulimus perpetuo possidendam. Volumus igitur , vt tam idem Comes Thomas , quam eriam ipsius successores dictam villam pacifice possideant , et quiete; et quum praesentes nobis reportatae fuerint, nos super hoc eidem nostrum priuilegium dari faciemus. Datuin in Pest, feria V. proxiina ante Dominicam Inuocauit. Anno Domini MCC. octuagesimo I. " i Ex autographo Katona Tom. VJ. p. 859. sq. A. Ch. 1281. Ideni Ladislaus terras , Andreae Episcopo Agriensi inique ademtas , restituit. Ladislaus , Dei gratia , Hungariae etc. Rex. Oinnibus Christi fidelibus, praesens scriptum inspecturis, salutem in omnium Saluatore. Regiae maiestati congruit iram temperare, rancorem euitare, odium detestari, sinistras propulsationes aurium non attendere; et quicquid perperam animi motu, vel instinctu aemuli aut hostis antiqui contigit esse factum ; humanitatis moderantia cum aequitatis temperie consueuimus in melius conformare. Proinde ad vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire, quod accedens ad nostram praesentiain venerabilis pater Andreas, miseratione diuina episcopus Agriensis, humili precum in-