Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
super ad restitutionem quindecim tunellarura vini, per sententiara excommunicationis compellebamur pereosdem, tamen, quia idem capitulum compatiens misericorditer nostrae inopiae, quam ad praesens habere dignosciraur, ipsas ducentas marcas in sexaginta marcis nobis relaxauit, et pro quindecim vasis vini octo vasa recepit; ideo nos id hu^militer recognoscentes, omnem iustitiam eidera capitulo obseruare promisiraus, obligando nos, et nostros posteros, vt vbicunque volunt, decimas eorum, iuxta formam litterarum Domini Laclislai regis, siue in cainpis, siue in tentoriis, siue in ciuitate, vbi eis expedire videbitur, recipi faeiant, et exigi , dummodo iuste et legilime faciant exerceri; vnura etiara Iuratura ex nobis, si necesse foret, ad id videndum, eidem assignabiraus. Tali etiara moderamine adiecto; quod quicunque ex. nobis decimationibus ipsius capituli molestiara inferret, et de hac veritatera vel per nostrum hominem, eorum verbis interpositis, vel per alium ostendere possent, de talibus plenariam satisfactionem, absque mora eidem facietnus. Si autem praemissa suo modo obseruare non curaremus, et quoquo raodo idera capitulum propter decimas turbaremus, in praedictis ducentis marcis , ante litis ingressum, contra ipsuin capitulura cnnuincereraur eo facto. Datura in octauis oranium Sanctorum. Anno Domini Millesimo, Ducentesimo , Octuagesimo." E MSS. Heuenesi Tomo E. nro V. p. 117.