Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

A. Ch. 1280. Lodomerius A. Episcopus Strigonien. NoLi­libus, Parochiae S. Ladislai Jllialistis , in proprieta­te sua Ecclesiam construendi facultatem largitur. Nos Lodomerius, miseralione diuina, Archi­episcopus Strigoniensis ecclesiae, eiusdemque loci Comes perpetuus, significamus omnibus, quibus expedit, praesenlium per tenorem. Quod cum pro­uinciam Scepus intrassemus, et in villa Lethun vocata, ciuitati S. Ladislai Regis vicinata, nostrum descensum haberemus, Comes Nicolaus, filius Ilen­rici, cum suis fratribus; Tobias, filius Mvke; Cur­uinus et Rod, filii Prim; Rufus et Andreas, filii Eetlen ; filii Scentes ; filii Georgii ; nec non filii Nicolai; filii Thees; Nobiles de Levk ; ad nostram aecedentes praesentiam, dixerunt nobis conque­rentes, quod a viris ecclesiasticis, et a diuinis of­ficiis propter remotionem Ecclesiae Parochialis pe­nitus essent alienati: quae fere distet ynum millia­re; et ex praedictis NoJnlibus propter inhabentiam sacerdotis eorumdem, sine confessione, ac sine communicatione corporis et sanguinis Domjni no­stri Iesu Christi, nec non sacra vnctione, semel , nudius et tertius, hoinines essent exspirati ; atque infantes baptizmatione carentes emigrauerunt; et per ciues praedictae ciuitatis, inuJtas blaspliemias ad ecclesiam procedentes, passi fuissent. Qua de caussa ab EccJesia S. Regis Ladislai Nobiles me­moratos dignaremur alienare, et in propria ipso­rum hereditate Ecclesiam permitteremus aedificare, vbi diuina valerent oilicia procurare. Nos vero omnimodam veritatem de praemissis a Sacerdotibus et Nobilibus eiusdem prouinciae scientes et inqui­rentes, nec non per virum discretum, fidelem 110­strum Magistrum Haab , Praepositum Strigonien-

Next

/
Oldalképek
Tartalom