Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

res terras dislincliones faciunt, fricut fertur; de il­lis autem sex metis vadit iuxta terram Kokynis, et venit ad aliam viarn , quae venit a Kokynis , vbi sunt quatuor metae ; de illis autem quatuor metis tendit in eadem via iuxta terram praedicti Thomae, et peruenit ad priorem metam, vbi est ipsa arbor piry, et sic terminatur. Ceterum ordi­natum est inter ipsos, quod ab omnibus impeti­toribus super terra, quam Dominus Arcliiepisco­pus ipsi Andreae contulit, eundem tenetur expe­dire ; ipse etiam Andreas eius super terra, quam Domino Archiepiscopo collocauit, ab omnibus in­quietatoribus tenebitur expedire propriis laboribus et expensis. Vt igitur huius concambii , seu muta­tionis series inter ipsos robur perpetuae firmitatis oblineat , praesentes concessimus iitteras , sigilli nostii munimine confirmatas, Datum auno Domini MCCLXXX. " E MSS. Heufinesi Tom. B. nro 52. alias R. nro Gl. p. 112. Originales in arciiiuo Primatiali. Ch. 1280. fudex, et Iurati Strigonienses deciinas de vi­nis suis Capitulo Strigoniensis in futurum rite daturos se sub poena 200. marcarum obstringunt. Nos Comes Elkinus, Iudex Strigoniensis, Ger­godinus, Comes Archinus, Bubinus, Nicolaus, Comes Hench, et Comes Bank, Iurati, ac vniuersi ciues praedictae ciuitatis, significamus quibus ex­pedit vniuersis: quod licet ex demerito quorum­dam luratorum, et conciuium nostrorum pro eo, quia decimas honorabili Capitulo Strig. duobus annis non soluerunt contumaciter, in ducentis marcis, contra ipsuin capitulum fuissemus conuicti, et in-

Next

/
Oldalképek
Tartalom