Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

A. Ch. 1280. Petrus M. hospitalLs S. Stephani de Strigo­nio A. Episcopum Strigoniensem terram Hotwan a Comite Pasca cambiasse testatur. Frater Petrus, Magister domus hospitalis San­cti regis Stephani de Strigonio et Conuentus eius­dem, omnibus Christi fidelibus, praesentem pagi­nam habituris , salutem in Domino sempiteinam. Ad vniuersorum notitiam liarum serie volumus peruenire : Quod accedentes ad nostram praesen­tiam Comes Pasca , oflicialis venerabilis Patris L. diuina et apostolica miseratione Sanctae Slrigoni­ensis ecclesiae Archiepiscopi, vice et nornine dicti Domini sui ex vna parte ; Andreas, filius Ioannis, Nobilis de Ilotuon ex altera ; idem Comes Pasca confessus est viua voce, quod dictus Dominus Ar­chiepiscopus, quamdam particulam lerrae suaeLe­uanchteluky nuncupatam, dedisset in concam­bio Andreae antedicto. E conuerso dictus Andreas dixit , quod dedisset et assignasset terram suam haereditariam Hotuon vocatam, Domino L. Ar­chiepiscopo iuxta terram eiusdem Domini Arclii­episcopi, a parte occidentali adiacentem. Cursus autem metaruin dictae terrae talis est: prima me­la iricipit iuxta domum Thomae , filii Scherech­mery, vbi est quaedam meta piry, pro meta de­putata; et inde progreditur versus meridiem ad quoddam nemus magnum ; et ex eodem nemore ascendit ad quemdam collem, et satis protenditur in eodem ; et inde peruenit ad quamdam modi­cain planitiem inter syluas existentem; de illa qui­dein planitie ascendit in quemdam montem, Beylck nominatum; de illo autem Beylch dirigitur ad vi­am, quae venit de villa Thyrnua , et in eadem via pcruenit ad quasdam sex metas, vbi inter plu-

Next

/
Oldalképek
Tartalom