Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

assumpmentibus diuisionem aequalem fecissemus , tali modo: quod a parte occidentaJi vltra fluuium Harnad , possessiones ipsorum cum omnibus suis vtilitatibus et villa Lemes, cessissent Comiti Geor-* gio fratri ipsorum possidendae. Item villa Obus et Scine Comiti Nicolao similiter cum omnibus vtilitatibus suis; item Magistro Thomae, villa Ba­lar, et Puch vocatae, ad suam porcionem. Item eidem Iohanni villa Bodomer maior, et minor Bo­domer vocatae , ad suam porcionem. Item Micha­eli magistro iuniori fratri ipsorum villae Beretey et Terebey vocatae, similiter cum suis pertinenciis cessissent possidendae; in villa autem Suraus ipsis quinque fratribus cuilibet decem mansiones equa­liter diuidendo cessissent ; tandem post mortem praedicti Magistri Thomae super porcionem suam fratres ipsius contencionem habuerunt. Nos autem procurantes, vt ne magna zizania inter ipsos va­leat generari, seu oriri, partibus et assumpmenti­bus ordinauimus, vt ipse Comes lohannes pro por­cione sua, quam habuit in Sumus, et pro tota porcione praedicti Magistri Thomae , habeat et possideat, sicut a nobis bona volunlate fieri postu­labat, villam Puch, quae erat in porcione Magi-^ stri Thomae antedicti , alia autem porcio ipsius Magistri Thomae cessit aliis fratribus suis perpetuo et irreuocabiliter pacifice possidenda. Datum in Zo­kola , in festo natiuitatis Yirginis gloriosae. Annd Domini MCCLXXX." Ex originali membrana Camerae Vientiensis. Colletti Dipl. Szecheny. Tom. III. nro 46.

Next

/
Oldalképek
Tartalom