Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

eam temere venire tentauerit, secundo tertio com­monita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat digni­tate, reamque se diuino iudicio existere de per­petrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo cor­pore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris no­stri Iesu Christi aliena fiat; atque in extremo ex­amine districtae subiaceat vltioni; cunctis autem ei~ dem loco iura sua seruantibus sit pax Domini no­stri Iesu Christi ; quatenus et liic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum iudicem praemia aeternae pacis inueniant. Araen." Igitur nos iussionibus seu mandatis eiusdem Dominae re­ginae obtemperare cupientes, vt tenemur, prae­dicta priuilegia, et articulos annotatos, non abra­sa, non cancellata, non contaminata, non in ali­qua sui parte vitiata , de verbo ad verbum tran­suini feciinus , et praesentibus nostris inseri litteris et annecti, ac nostro sigillo consignari. Datum in octaua Beati regis Stephani. A. Dom. MCCLXXX. E MSS. Heuenesi Tomo ZZ. nro LXXIX. p. 146. sqq. Originales in Archiuo Camerali. ^J-A. Ch. 1280. Litterae diuisionales congenerationalium Abae. Nos Comes Oinodey , filius Coraitis Dauid, Magister Dyonisius, filius Bodun , Comes Bodun, filius Georgii, ceteriqLie Nobiles de genere Aba, memoriae commendantes tenore presencium signi­ficamus , quibus expedit vniuersis: Quod cum su­per possessionibus Comitis Georgii, filii Petri de Sumus, Comitis Nicolai, magistri Thoraae, Comi­tis lohannis, et Magistri Michaelis , fratrum suo­rum de generatione nostra, volentibus ipsis et

Next

/
Oldalképek
Tartalom