Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

A Ch. 1280. Capitulum Ecclesiae S. Alartini de. Scepus, incolas Giirgoenses ctirn Comite Helia , Domino auo > concordiam iniuisse testatur. Nos Capitulum Ecclesiae S. Martini de Scepus significamus vniuersis, quibus praesentes ostendun­tur: Quod constituti in nostra praesentia ex vna parte Comes Helyas , ex alia vero vniuersi populi de Gargou, villa Sclauonica, mediantibus viris ydoneis, Magistro Iohanne, Custode Ecclesie no­stre, Comile lohanne, ct paruo Arnodo , Jank et Wilk Comitibus, retulerunt nobis manifestc: Quod dictus Comes Ilelyas talem libertatem eis conces­sisset, vt pro terragio eorum singulis annis sibi et suis heredibus, heredumque suorum successoribus, decem marcas argenti soluere tenebuntur; quam quidem primam partem pecuniae, sex marcas com­munis argenti, in festo S. Martini cum pondere Scepusiensi dicto Comiti persojuent , alias vero quatuor marcas fini argenti, cum pondere Vngari­co in Purificatiane Beate Virginis, eidem ad ple­num sint daturi. Item supcr iudiciis et causis eo­rum euenientibus maioribus et minoribus eadem libertate frui teneantur, sicut Saxones de Scepus tenere consueuerunt. In festo autem Beati Iacobi pecudem pascualem tercii anni, arietem et viginti quatuor tortas, et XII. pullos pro descensu prae­lato Comiti praesentabunt. Adiicimus eciam, quod idem Dominus ipsorum, Comes Helyas non deJje­bit aratrum habere inter ipsos, sed ipsi inter eos ordinabunt ad J)eneplacitum voluntatis ipsorum de terrasua, excepta sola Iiereditate illa, quam pos­sidet Henricus Ciuis de Leucza, qui nullum serui­cium facere tcnebitur cum eisdcm, ct, si hosd,ein contigerit recedere, venditis omni!)us rebus agris

Next

/
Oldalképek
Tartalom