Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
et ediflciis, et foeneto, clara luce liberam liabeant recedendi facultatem. Preterea, si aliqucm absque liberis contigerit discedeie de hoc mundo, cuicunque voluerit, omnia bona poterit delegare. Nec hoc pretermittendum est, quod sine forma iudicii prenotatus Comes Helyas neminein debeat condempnare, sed vna cum eisdem reum iudicabit, opposita sentencia distincta. Obligauerunt eciam se dicti populi, prestito iuramento, quod omnem lidelitatem , et omnem reuerentiam eidem Comiti, et suis heredibus, heredumque suorum successoribus debeant exhibere, sicut Domino suo speciali. E conuerso Dominus ipsorum, prestito sacramento seruabit eosdem in premissa libertate. Vt autem liaec ordinatio per reuolutionem temporum nequeat immutari, ad peticionem parcium presentes litteras concessimus eisdem, sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini Millesimo, ducentesimo, octuagesimo. " Ex autographo Tabularii 1'amiliae Gorgeianae. Bardosy Suppl. p. 323. sqq. A. Ch» 1280. lacobus, Praepositus Scepusiensis , cum consensu Capituli , quasdam decimas Ecclesiae Markusfaluensi adtribuit. Nos Magister Iacobus, Praepositus de Scypus, Omnibus Christi fidelibus , salutem in Domino. Quoniam praelatorum curae interest, honori Ecclesiarum sibi comissarum intendere, videlicet vt in eis diuinum ofticium debito et honesto modo expleatur , et ofticiantes easdem suflicienti sustentatione non defraudentur , ne vno, plus ceteris abundante, alii propter defectum sustentationis eas