Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
obliuio nouercatur toemorie, dignum est, vt acta temporaliter scripti patrocinio fulciantur. Proinde ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire: quod constitutis coram nobis personaliter Detbor, Herbordo, Symone et Langeus, iiliis Detrici , ex vna parte, Geublino, Detrico, Balistario, Gotlialco, pro se ipsis et pro aliis vniuersis Saxonibus de Sancto Ladislao , ex altera; iidem Detbor , Herbordus, Symon et Langeus, possessionem ipsorum Iiereditariam de voluntate et consensu, ac ex permissione fratrum suorum Detk , et Stephk videlicet, et aliorum cognatorum suorum, seu cominetaneorum cum omnibus vtilitatibus et pertinentiis suis, Geublino, Detrico, Balistario, Gochalcho, et aliis vniuersis Saxonibus de Sancto Ladislao supra dictis, ipsis et eorum heredibus, heredumque suorum successoribus, perpetuo pacifice et quiete possidendam pro centum et septuaginta marcis argenti vendidisse, sunt confessi; quas ab eisdem plenarie dixerunt se recepisse ; eo iure eaque plenitudine , ac libertate, quibus ipsam possessionem Derbor, Herbordus , Symon et Langeus prenotati dinoscuntur possedisse. Cuius quidem mete ipsius possessionis hoc modo distinguuntur: prima meta incipit a parte orientis circa viam , per quam itur de L u c h e ad Sanctum Georgium, iuxta riuulum, qui Mortunpotoka dicitur; deinde tendit versus partem meridionalem, ad vnuin montem, et in principio eiusdem montis est meta terrea; et dein ascendendo supra montem circa rubum, et in cacumine ipsius montis in medio rubi est alia meta terrea ; et deinde directe transit per montem , et in descensu montis est meta terrea , qCie diuidit terram Bali-