Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
ralibus non deficere , vt semper in spiritualibus proficiant; donamus, conferimus et titulo perpetuae donationis, mera et simplici voluntate, irreuocabiliter tradimus praefatam ciuitatem Sandecz cum teloneo, et omni quaestu, et vtilitate ipsius; nec non has villas et hereditates nostras, quarum haec sunt nomina : Baruce , Golkouice, Kadzia , Lachke , Maskoczu , Czernicze, Zarzece, Zagorzuo, Szerez, Klaczany, Noszokovice, Dabroua, Mokra, Podegrodzu, Goszvica, Berzczna, Podrzecze, Kochorovizice , Biczyec, Chelmiec, Strevzize, Siedlec , Plonia, paruum Swiniarszko, Bieganice, Myslec, Bodolonice, Przisiemice, et Wietrznice, cum fluminibus, molendinis, clausuris , piscationibus , siluis , nernoribus , venationibus, mellificiis, et cum omnibus vtilitatibus et attinentiis earum vniuersis, quae eisdem villis de iure pertinent ab antiquo cum iuribus et potestatibus , secundum quod nostro Dominio subiacebant. Damus inquam praefato coenobio, et conuentui iure hereditario, pacifice et quiete in perpetuum possidendas. Tantumrnodo hoc excepto, quod pro nostrae subsidio vitae , nostrisque necessitatibus ducentas marcas argenti fusi, annis semper singulis persoluendas de praefata moneta, quoad vixerimus , reseruamus. Praedictas autem ciuitatem , et villas cum iuribus, iudiciis, iudicato, cum vtilitatibus , et attinentiis supra descriptis, tamquam nobis ex donatione propter nuptias, vel nomine dotis , seu dotalitii facta, de iure pertinentes, quasi domina legitima, et Princeps earumdem, supradicto coenobio duximus conferendas, tradendo et assignando eas in manus venerabilis in Christo Patris nostri, Fratris Nicolai, Ministri Prouincialis,