Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

nomine memornti conuentus , stipulantis et reci­pientis, authoritate Reuerendi Domini Mathaei in porticu sanclae Mariae Diaconi Cardinalis, Tutoris et defensoris praedicti Ordinis sancti Francisci , praeliabiti Confessoris. Nulli ergo hominum liceat hanc nostrae donationis paginam infringere , vel ei ausu temerario contrauenire. Si quis autem hoc attentare praesumserit, indignationem omnipoten­tisDei, et dictorum Sanctorum incurrat, et cum iniquis in praefato examine districto recipiat por­tionem. In praemissorum itaque omnium euiden­tiam certiorem , praesentem paginam conscribi fe­cimus, et sigilli nostri munimine roborari. Acta haec sunt publice in Sandecz , coram Magnifico Domino Lescone, illustri Duce Cracouiensi, San­domiriensi et Syradiensi; qui tunc est publice pro­testatus, nos posse rite facere praefatam donatio­nem; et suo sigillo praesentem paginam etiam ro­borauit. Anno Domini Millesimo , Ducentesirao , octuagesimo , indictione septima , infra oclauas Apostolorum Petri et Pauli beatorum; praesenti­bus his : Comite Yarsio, Castellano Cracouiensi , Domino Procopio, Cancellario praefati Dornini Du­cis; Comite Pelka, Castellano Sandomiriensi, Co­mite Zegota , Castellano Lublinensi, Comite Mar­tino, Castellano Erezensi ; et coram his viris reli­giosis et Patribus venerandis: supra dicto Mini­stro, fratre Stephano, Guardiano Stri­goniensi , Fratre Boguslao Lectore Fratrum Praedicatorum. Ad concordiam inter diclum Du­cem , et nos faciendam ad instar legati de la­tere denominato Fratre Ioanne Custode, Fratre Borislao , Lectore , Fratrum minorum, et aliis quam multis, tam viris religiosis, quam Clericis

Next

/
Oldalképek
Tartalom