Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
commodum mortalium , verum etiam , quae ad diuini et aeterni Dei liunt gloriam , et honorem , saepius infirmantur, si non scripto testium, aut testimonio litterarum perlienniter sint firmata. Ea propter et praesentes nouerint , et futuri, quod nos Cunegundis, relicta Domini Boleslai , felicis recordationis , quondam Ducis Cracouiae et Sandomiriae Domina , et Princeps de Sandecz, piae considerationis intuentes oculo, exactaque diligentia perpendentes, nihil adeo proficere in illo nouissimo examine districto , nec posse placatum facere illum districtum Iudicem , qui vitam iustis, et mortem impiis dat aeternam , quantum opera misericordiae , quae tunc sola suos comitantia Actores, aeternae beatitudinis ianuam introducunt. Coenobium, seu Claustrum Sanctimonialium Ordinis S. Clarae, ad Dei gloriam, et Sanctae Dei Genitricis Mariae, ac Beati Francisci, gloriosi Confessoris, honorem, nec non sacrae religionis propaginem, ac pro salute aniinarum tam nostri praefati mariti , quam noslrae in ipsa Ciuitate Sandecz fundandum statuimus, et etiam construendum. Certas personas , videlicet Dominam Abbatissam, et cum Collegio, et conuentu sororum dicti ordinis inibi statuendo : vt deposito liberae voluntatis arbitrio, seruiant die , noctuque Domino in timore , et ambulent in sanctitate, et iustitia coram Christo; abnegantes se, et sua, eligendo per arctam viarn et anguslam portain, vitae ianuam introire. Vnde non iinmerito huius temporalis vitae necessariis sunt iuuandae, vt eo deuolius, quo quietius Domino famulentur , sibique proficiant per vitae meritum, et aliis per orationum su.Tra£jia, et exemplum. Igitur volentes eas in tempo-