Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

testamenli, super omnihus prehabitis villis aliis, seu hereditatibus Domini Scholastici memorati. Huius autem inter nos amicabilis et perpetue com­positionis Dominus Albertus, vir honorabilis et discretus, ab vtraque parte concorditer electus , et eodem voto aeceptus fuit mediator et decisor con­trouersie supraclicte. In horum atque omnium eui­denciam certiorem , et euidens testimonium, hanc paginara predicto Comiti Myronego contulimus et suae vxori, praefati muniraine sigillorum tam no­stri, quarn dicti capituli roboratam. Actum publi­ce Cracouie. Anno Domini Millesimo, ducentesi­mo, octuagesimo octauo. Indictione prima, X. Calendas Iunii. u Ex. authentico transumpto Capituli Cracouicnsis Bar­dosy Suppl. p. 268. sqq. A. Ch. 1288. Lesko, Cracouiae Dux, composilionem prae­missam confirmat. In nomine Domini Amen. Rerum, praecipue gestarum coram Principum maiestate , memoria lirma et inuiolabilis perseuerat, quod scripto te­stium , et scripti testimonio perennat.. Proinde nosLeszko, Dei gratia, Dux Cracouie, Sandomi­rie etSiradie, notum facimus presentibus et futu­ris : quia cum inter venerabilera in Christo Pa­trem, Dominum Paulum , Dei gratia, Episcopum Cracouiensem ex vna, et MjronegLim, filiurn Co­mitis Dersjtragii, bone memorie , quondam Ca­stellani de Palouch, ac Boguslauam, vxorem eius­dem Mjronegj ex altera parte, controuersia esset orta super duabus villis , scilicet Winiarsko, et Muszina , super quibus ipse Mjronegus ad no-

Next

/
Oldalképek
Tartalom