Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
stram presenciam citauerat eumdem Dominum episcopum ; eedein partes inducte spiritu pacis et consilio saniori , extincto fomite discordie amicabiliter componentes, et coramnobis prestito testimonio comparentes, pecierunt: instantes vero eandem certilicationem suam, super quod nobis confectum instrumentum publicum demonstrarunt , ratam liabentes, et ipsum instrumentum scripturae auctoritate ducali perpetuo confirmaremus ; cuius compositfonis forma et instrumenti est hic tenor: Ilumanis Ordinacionibus — Proinde tam presentibus (vt supra) Quia cum inter venerabilem in Christo Patrem , Dominum Paulum, Dei gracia , Episcopum Cracouiensein ex vna , et me Myronegum , filium Comitis Dersytragy , bone memorie, Caslellani quondam de Palouch, ac Doininam Boguslauam meam vxorem , neptem Domini Vissonis, pie memorie; quondam Scholastici- Cracouiensis, heredis de INegovecz ex altera parte; controuersia esset exorta, super duabus villis , videlicet Swiniarsko, quod iacet in Sandecz , et Mussyna, que sita est sub Hungaria; que fuerat eius Domini ; quas villas prefatus Dominus Episcopus tenet, quasque ego repetebam nomine mee vxoris predicte, que vt vnica superstes de genere eiusdem Domini VVissonis, remanens heres, et domina omnium bonorum mobilium et immobilium , que ex obitu sepe dicti Domini Wissonis , eius patrui, remanserunt. Cumque ad presenciam illustris principfs Domini Leskonis, Dei gracia, nostri Ducis Cracouie, Sandomirie et Siradie , ipsum Dominuin Episcopum super eisdem villis citatorie euocassem; tandem cum sane intellexi , quod prefatus Dominus Visson easdem villas legasset, et donas-