Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
seriosius referamus. Sane ad recuperandam de manibus impii Tyranni ipsam feruentibus studiis, prout eius vrgentissima necessitas exigit, intendentes, et cupientes, vt illa recuperata stabiliter conseruetur, ad laudem diuini nominis, ac honorem, vias et modos et diuersos exquirimus , per quos nostrum in hac parte valeat desiderium adimpleri. Ynde cum fide dignorum pandat assertio , qnin potius commUnis vox habeat , quod dilectos FF. hospitalis S. Ioannis et militiae templi Hierosolyniitani ad vnius ordinis vnitatem , seu religionis vnionem authoritale apostolica reducamus, vt sincerius et vniformius in vinculo charitatis et pacis tendentes ad vnum , efficacius possimus prosequi negocium memoratum; super quorum vnione hactenus etiam tempore Lugdunensis Concilii specialis mentio et collatio facta fuit ; volumus , et per Apostolica tibi scripta mandamus , quatenus cum sulfraganeis tuis in prouinciali synodo, quam ante iieri volumus, prout tibi per alias litteras nostras iniunximus , habito super hoc consilio diligenti, et exacta cum illis deliberatione secuta , nobis quantuin per te ac eosdem sufFraganeos deliberatum fuerit in hac parte, plene, fideliter et expresse per tuas litteras tuo sigillo munitas, quantocius intimare. Dalum apud vrbem veterem, XVII. kal. Sept. Pontificatus nostri anno quarto. " E Coll, Dipl. Wagnerio-Jankovich. Tora. D. nro!36. J. Ch. 12 80. Cunegundis, relicta Ducis Cracouiae, Boleslai vidua , monasterium pro monialibus Ordinis S. Clarae in Sandecz fundat ac dotat. Tn nomine Domini Iesu Christi Amen. Abundante hominum malitia, non tanlum ea, quae ad