Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
totum Comitatum de cetero sicut Huncrari et Slaui o in Scepusio existentes decimas ipsas persoluere sunt consueti , ab antiquo ; saluis iniunctis decimis , quas minime persoluere denegarunt, iuxta ipsorum libertatem. Super omnibus igitur praemissis , et singulis praemissorum obseruandis in futurum , vt praediximus, praefati Saxones et Latini tactis sanctis Euangeliis, praestiterunt solenniter iuramentura ; petentes nihilominus id Saxones et Latini vniuersi a nobis cum instantia , vt hanc eorum sponsionem, seu promissionem de soluendis decimis factam, ne processu temporis per eos, vel eorum haeredes aliquid de iisdem possit dubitari , seu retractari , nostro patrocinio dignaremur declarare. Nos itaque attendentes lianc petitionem esse iustam, rationabilem, atque salubrem, super omnibus praemissis et assumptis praesentes concessimus Iitteras , dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dalum per manus Magistri Lucae, S. Ecclesiae Strigoniensis Praepositi, Aulae nostrae Cancellarii, fidelis nostri. Anno Domini 1280. Ex analectis Fejervarianis in folio Tomo I. nuraero CXXIV. Bardossy de decimatione p. 33 — 4. A. Ch. 1280. Nicolaus PP. III. ad negotium terrae sacrae recuperandae promouendum de Templariis et Ilospitalariis in vnam religionem vniendis agit. Nicolaus — Venerabili Fratri A. Episcopo Spalalino salutem. — Dura nobis et amara valde discrimina terrae sanctae, quae sibi, prout dolentes referimus, nuper intulit vis hostilis, praesentium tibi non duximus exprimenda relatibus, cum illa tuae prudentiae per alias nostras litteras