Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
Deo propitio nequiuerunt; sed attriti et confusi de ipso confinio recesserunt. Nos igitur, quibus ex ofticio suscepti regiminis nostri incumbit metiri et pensare merita singulorum, et vnicuique iuxta suorum meritorum exigentiam respondere: considerando itaque fidelitatem et grata obsequia eiusdem M. Georgii, que nobis et regno nostro tam in generalibus quam in particularibus expedicionibus , sicut praemisimus, exhibuit fideliter et deuote, attendentes; volentesque pro tot et tantis laudabilibus et meritoriis obsequiis eidem M. Georgio , tanquam benemerito , occurrere regio cum fauore, et sudores ipsius bellicos linteo remuneracionis abstergere ; in aliqualem recompensacionem suorum premissorum, licet maiora et pociora mereatur, de plenitudine nostre gracie, ex certa sciencia, et mera liberalitate, de prelatorum et baronum nostrorum consilio, ipsi M. Georgio, filio Symonis , et per eum suis heredibus, heredumque suoriim in posterum successoribLis dedimus, donauimus et contLilimus villas nostras regales, Sowar, et Sopotok vocatas, in comitatu de Saros existentes, simul cum fossato seu pLiteo salis ibidem exsistente, quamlibet earum cum suis vtilitatibus, attinenciis, et pertinenciis vniuersis , ac silua vsque Topl protendenti, sub metis antiquis et prioribus distinctionibus terminorLim, sicLit tempore Domini regis Bele, aui nostri carissimi eedem terre habite SLint et possesse; iure perpetuo , pacifice, et irreuocabiliter possidendas. Cassantes et reuocantes auctoritate presencium omnia priuilegia nostra et litteras super facto terrarum earumdem, quibuslibet tradita seu concessa; ita quod vbicunque fuerint praesentata, viribus careant, et nullius sint penitus firmitatis. Cou-