Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
cessimus eciam eidem Magistro Georglo castrum construere in predicta terra Sowar, pro defensione sua et suorum. Vt autem liec nostra donatio robur perpetue firmitatis obtineat, presentes concessimus iitteras, dupplicis sigilli nostri noui, quod pro bono et perpetuo statu regni nostri, de baronum nostrorum consilio fecimus innouari, priora et autentica sigilla nostra propter varia regni nostri discrimina , dissensiones et turbaciones , quas ipsum regnum nostrum et nos vsque modo perpessi sumus, propria in persona confringendo , inunimine roboratas. Datum per manus ven. Patris Thome, Dei gratia, Episcopi Vaciensis, aule nostre Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCC. octuagesimo octauo. Regni autem nostri anno sexto decimo." Ex autographo. Katona Tom. VI. p. 953. sqq. A. Ch. 1238. Idem, Magister Georgius, dotninio Sovar donatus , fidelitatem Petri Comitis , dicti Pirus praemiat. Nos magisler Georgius , filius Symonis , memorie commendantes, tenore presencium significamus, quibus expedit vniuersis, quod, consideratis fidelitate et seruitiorum meritis Petri Comitis, dicti Pirus, dilecti et fidelis nostri, que nobis, ab aeuo suo puerili nostro lateri adhaerendo, in diuersis casibus fortunae fideliter exhibuit, et impendit; quae singula longum esset enarrare et presentibus inseri toediosum ; tamen pauca de plurimis presentibus duximus annotanda : praeprimis dum cum Lorando , filio Mark , infidele regis et regni, ex praecepto inclyti Ladislai, Dci gratia , regis Hungarie, domini nostri, conflictum habuis-