Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

perpetuum possidendas, absque omni diininutione, cum omnibus vtilitatibus et pertinentiis, et iuri­bus militaribus , prout dictam villam Welgloua Comes Otto possidebat, quondam Sandomirie Pa­latinus, qui prenominata viila, seu liereditate, sua culpa exigente , se despoliauit. Nam propter cri­men lese maiestatis, quod committere non est ve­ritus, sub specie pacis, conflans nefarie in nostrum exterminium traditorias facciones, omnibus here­ditatibus, in nostro possessis dominio, iusta dictan­te sententia, meruit exheredari. Vt autem superi­us expressa nostra donacio stabilis, perpetua et immutabilis perseueret; presentem paginam nostri appensione sigilli fecimus consignari. Actum in Cracouia, anno Domini MCC. octuagesimo septi­mo. Presentibus his; quorum hec sunt nomina : Comes Sulco , Castellanus Cracouiensis; C. Boxa , palatinus Sandomirie; C. Petrus, Palatinus Craco­uie; dominus Procopius, Canceliarius; Laurenti­us, ludex; Nicolaus, Subcamerarius Cracouiensis. Datum in die cinerum, per manum Domini Phj­lippi, subcancellarii curie nostre. " ^ Ex. autographo. Katona Toni. VI. p. 951. srj. Bardosy p. 260. sqq. A. Ch. 1287. Nicolaus Palalinus donationem Pelri, fudi­cis Sopronien. monasterio S. Mariae de monte factam , confirmat. Nos Nicolaus, Palatinus, Comes Sopronien­sis, et Iudex Cumanorum, significamus tenore praesentium vniuersis: Quod vir honorabilis, Dom. Stephanus , Abbas montis S. Mariae , et Con­uentus in nostra praesentia coustituti, petierunt Tom. V. Vol.111. 25

Next

/
Oldalképek
Tartalom